monumenta.ch > Servius > 508 > 200 > 246 > 108 > 353 > 274 > 343 > 242 > 139 > 382 > 408 > 283 > 304 > 478 > 197 > 566 > 131 > 535 > 7 > 215 > 176 > 514 > 391 > 489 > 344 > 113 > 381 > 481 > 547 > 420 > 244 > 447 > 147 > 451 > 312 > 109 > 345 > 525 > 230 > 132 > 256 > 502 > 105 > 171 > 175 > 539 > 257 > 540 > 501 > 189 > 161 > 129 > 165 > 402 > 328 > 429 > 470 > 415 > 315 > 458 > 170 > 423 > 293 > 195 > 520 > 115 > 7 > 122 > 7 > 156 > 336
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 335 <<<     >>> Ad v. 337

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 336

1 frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba".
2 ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur: nam senes semper novimus esse gelidos.
3 hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia: unde et Horatius ait "seu tyrannus Hesperiae capricornus undae": in scorpio grandines, item in alio fulmina, in alio ventos.
4 unde praecipit nos scire debere, in quod se signum recipiat sidus Saturni.
5 sane perite ait 'receptet', ut ex frequentativo verbo nobis ostenderet, Saturnum bis ad unumquodque signum reverti: quod alii planetae minime faciunt; solus enim est qui et longius a sole discedat et bis ad unumquodque signum recurrat.
Servius HOME

bav1646.59 bnf7962.3 med221.53 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik