monumenta.ch > Servius > 67 > 30 > 354 > 30 > 30 > 30 > 30 > 67 > 30 > 30 > 523 > 30 > 30 > 7 > 7 > 241 > 519 > 446 > 217 > 230 > 375 > 527 > 345 > 277
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 276 <<<     >>> Ad v. 278

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 277

1 quintam fuge dicitur enim hic numerus Minervae esse consecratus, quam sterilem esse constat: unde etiam omnia sterilia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, furiae, gigantes.
2 pallidus orcus quia pallidos facit: nam ipse niger est.
3 Probus 'Orchus' legit, Cornutus vetat aspirationem addendam.
4 Hesiodus Orcum quinta luna dicit natum; Celsus, ut iuris iurandi deum, pallidum dictum, quia iurantes trepidatione pallescunt: nam apud Orcum defunctae animae iurare dicuntur, ne quid suos, quos in vita reliquerunt, contra fata adiuvent.
Servius HOME

bav1646.58 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r