monumenta.ch > Servius > 1 > 105 > 444 > 157 > 224 > 370 > 338 > 464 > 182 > 306 > 193 > 327 > 521 > 154 > 462 > 239 > 110 > 150 > 268
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 267 <<<     >>> Ad v. 269

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 268

1 quippe etiam festis q. e. d. non mirum est, rusticum aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere possit etiam festis diebus.
2 sunt enim aliqua, quae si festis diebus fiant, ferias polluant: quapropter et pontifices sacrificaturi praemittere calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes opus suum, prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos et caerimonias deum attaminent: feriae enim operae deorum creditae sunt.
3 sane feriis ter ram ferro tangi nefas est, quia feriae deorum causa instituuntur, festi dies hominum quoque.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r