monumenta.ch > Servius > 437 > 458 > 393 > 177 > 116 > 345 > 168 > 470 > 504 > 360 > 307 > 217 > 375 > 539 > 277 > 327 > 266 > 505 > 101 > 100 > 189 > 202 > 309 > 242 > 148 > 489 > 366 > 6 > 155 > 255 > 129 > 353 > 482 > 144 > 224 > 197 > 466 > 105 > 164 > 269 > 262
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 261 <<<     >>> Ad v. 263

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 262

1 obtusi hebetis.
2 et obtusum est quidquid sine acumine est vel calore, ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni".
3 et antiqui 'n' litteram addebant, quod nos propter euphoniam in aliquibus detraximus, ut 'obtusus'; in aliquibus enim remansit, ut 'tunsus'.
4 lintres fluviales naviculas.
5 sane non sine ratione lintrium meminit, quia pleraque pars Venetiarum, fluminibus abundans, lintri bus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum, ubi et venatio et aucupia et agrorum cultura lintribus exercetur.
6 alii lintres, in quibus uva portatur, accipiunt.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.3 med221.51 tbl2782.1r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik