monumenta.ch > Servius > 1 > 105 > 444 > 157 > 224 > 370 > 338 > 464 > 182 > 306 > 193 > 327 > 521 > 154 > 462 > 239 > 110 > 150 > 268 > 504 > 277 > 103 > 159 > 301 > 447 > 469 > 199 > 414 > 190 > 497 > 204 > 308 > 218 > 208 > 175 > 1 > 287 > 158 > 466 > 539 > 377 > 101 > 146 > 136 > 221 > 252 > 416 > 360 > 219
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 218 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 219

1 robustaque farra frumenta, quae plus habent virium, quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt sunt serenda.
2 Atlantides autem, licet septem fuisse dicantur, sex tamen, sicut supra dictum est, videntur in caelo: quae novembri mense nobis incipiunt non videri.
3 cum enim sol in scorpione fuerit, oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus novembris.
4 ergo 'eoae' mane abscondantur: non est enim Atlantidum epitheton 'eoae', sed 'eoae' matutinae; modo enim vespera, modo media nocte, modo mane oriuntur.
5 unde et 'tibi abscondantur', id est spe ctando, nec occident.
6 alii ita exponunt, eoas appellatas, quasi quae semper mane oriantur.
7 ergo ante occidere vergiliae debent quam sero sit: quae vergiliae alioquin sunt eoae cum oriuntur, non cum occidunt.
8 haec autem, ut alii volunt, Iovis, ut alii, Liberi nutrices fuerunt: alii vero ipsas fuisse adserunt Hesperidas.
Servius HOME

bav1646.56 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r