monumenta.ch > Servius > 508 > 200 > 246 > 108 > 353 > 274 > 343 > 242 > 139 > 382 > 408 > 283 > 304 > 478 > 197 > 566 > 131 > 535 > 7 > 215 > 176 > 514 > 391 > 489 > 344 > 113 > 381 > 481 > 547 > 420 > 244 > 447 > 147 > 451 > 312 > 109 > 345 > 525 > 230 > 132 > 256 > 502 > 105 > 171 > 175 > 539 > 257 > 540 > 501 > 189 > 161 > 129 > 165
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 164 <<<     >>> Ad v. 166

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 165

1 virgea praeterea celei vilisque supellex id est vasa de vimine, qualia Ceres Celeo aliquando monstravit, ut qualos, corbes et cetera.
2 'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri.
3 sane 'haec corbis' dicendum est secundum Tullium, qui ait in Sestiana "messoria se corbe contexit".
4 sane 'supellex' usurpativum est, nam artis est 'haec supel lectilis': genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris'; si duabus maiorem invenerimus, contra artem id esse manifestum est, ut 'anceps' 'praeceps' et pauca alia.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r