monumenta.ch > Servius > 1 > 15 > 224 > 100 > 301 > 277 > 444 > 3 > 475 > 3 > 431 > 552 > 466 > 8 > 477 > 508 > 20 > 158 > 437 > 377 > 308 > 346 > 121 > 140 > 6 > 5 > 231 > 353 > 9 > 267 > 6 > 8 > 202 > 4 > 147 > 343 > 384 > 69 > 155
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 154 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 155

1 quod nisi et adsidvis h. i. r. iam concludit et hoc dicit: nisi saepe sarrieris, propter illud 'et amaris intiba fibris officiunt'; nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque grues'; nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet'; nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas': sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies.
2 per quod ostendit rusticum sua inertia famem, non anni vitio sustinere.
3 sane ad illud rettulit, quod supra ait "in medium quaerebant"; at nunc sibi quisque, nec ad nos pertinet acervus alienus.
Servius HOME

bav1646.53 bnf7962.2 med221.48 tbl2782.1r