monumenta.ch > Servius > 62 > 5 > 15 > 13 > 15 > 3 > 348 > 69 > 31 > 435 > 94 > 232 > 58 > 13 > 69 > 18 > 42 > 1 > 2 > 58 > 25 > 498 > 4 > 2 > 18 > 39 > 16 > 70 > 155 > 25 > 439 > 17 > 150 > 88 > 11 > 5 > 51 > 182 > 4 > 66 > 78 > 110 > 9 > 11 > 151
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 150 <<<     >>> Ad v. 152

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 151

1 esset comesset, consumeret, ut "est mollis flamma me dullas".
2 robigo autem genus est vitii, quo culmi pereunt, quod a rusticanis calamitas dicitur.
3 hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet, cum nigrescunt et consumuntur frumenta.
4 inde et Robigus deus et sacra eius decimo K#1123. Maias Robiginalia appellantur.
5 sed haec res abusive robigo dicitur: nam proprie robigo est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur.
6 segnis cardvus inutilis, infecundus.
7 horreret abundaret, ut totum agrum impleret.
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik