monumenta.ch > Servius > 437 > 458 > 393 > 177 > 116 > 345 > 168 > 470 > 504 > 360 > 307 > 217 > 375 > 539 > 277 > 327 > 266 > 505 > 101 > 100 > 189 > 202 > 309 > 242 > 148
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 147 <<<     >>> Ad v. 149

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 148

1 sacrae deficerent silvae emphasis est, id est 'etiam sacrae', quarum sterilitas ceterarum quoque significat infecunditatem.
2 arbuta autem sunt rubra poma silvarum, quae Plinius unedones vocat, quod asperitate sui plura edi non possunt.
3 'silvae' autem si nominativus pluralis est, figurata declinatio est; si singularis genetivus est, possessiva.
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r