monumenta.ch > Servius > 508 > 200 > 246 > 108 > 353 > 274 > 343 > 242 > 139 > 382 > 408 > 283 > 304 > 478 > 197 > 566 > 131 > 535 > 7 > 215 > 176 > 514 > 391 > 489 > 344 > 113 > 381 > 481 > 547 > 420 > 244 > 447 > 147 > 451 > 312 > 109 > 345 > 525 > 230 > 132 > 256 > 502 > 105 > 171 > 175 > 539 > 257 > 540 > 501 > 189 > 161 > 129
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 128 <<<     >>> Ad v. 130

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 129

1 ille Iuppiter scilicet adeptus imperium.
2 malum virus bene ad discretionem epitheton addidit: nam virus et bonum et malum est, sicut venenum: nam idem est.
3 venit autem a graeco: nam et illi φάρμακον medium habent, id est bonum et malum.
4 sane 'virus' hodie tres tantum habet casus: 'hoc virus, hoc virus, o virus'.
5 antiqui 'huius viri' dicebant: Lucretius "taetri primordia viri".
6 nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus".
7 addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni.
8 atris modo noxiis, id est ad tenebras et mortem mittentibus.
Servius HOME

bav1646.52 bnf7962.1 med221.47 tbl2782.1r