monumenta.ch > Servius > 660 > 352 > 60 > 683 > 24 > 207 > 405 > 657 > 33 > 149 > 736 > 537 > 320 > 587 > 65 > 202 > 28 > 155 > 663 > 210 > 752 > 461 > 128 > 39 > 200 > 541 > 74
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 73 <<<     >>> Ad v. 75

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 74

1 laetum legumen fertile.
2 et 'laetus' prout res fuerit accipe, ut 'laetus homo', id est hilaris; 'laetum pecus', id est pingue; 'laetum legumen', ut diximus, fertile.
3 et legumen dicitur quod manu legatur nec sectionem requirat; frumenta vero sunt omnia quae ex se emittunt aristas.
4 nam quod ait supra 'farra', frumenta accipimus; species est enim pro genere.
5 siliqva folliculo, intra quem l . . . nascuntur. quassante quae sonet, cum quass(atur): Cae cilius "si quassante capite tristes incedunt", (Plau)tus "capitibus quassantibus".
Servius HOME

bav1646.49 bnf7962.82 med221.45 tbl2782.1r