monumenta.ch > Servius > 320 > 61 > 333 > 103 > 397 > 486 > 43 > 445 > 558 > 152 > 736 > 192 > 313 > 604 > 263 > 112 > 44
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 43 <<<     >>> Ad v. 45

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 44

1 liqvitur 'liquor' cum nomen est, 'li' brevis est; cum ad verbum venerit, producitur, ut 'liquor' 'liqueris' 'liquitur'; nam mutavit naturam: sicut 'homo' 'humus' 'u' brevis est, 'humanus' producitur, item 'itur' 'i' producitur, 'iturus' corripitur.
2 'liquitur' autem defluit, resolvitur.
3 et zephyro putris se g. r. quo tempore favonii flatu arva laxantur, quae fuerant praeclusa frigoribus: ipse alibi "rura gelu tum claudit hiemps".
4 'putris' autem 'gleba' solubilis, quam tepor efficit et aratrum.
Servius HOME

bav1646.47 bnf7962.82 med221.43 tbl2782.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik