monumenta.ch > Servius > 201 > 12 > 7 > 70 > 12 > 50 > 40 > 62 > 44 > 74 > 61 > 72 > 43 > 13 > 335 > 90 > 13 > 74 > 94 > 385 > 18 > 58 > 94 > 55 > 166 > 63 > 452 > 25 > 488 > 372 > 25 > 46 > 2 > 2 > 34 > 63 > 3 > 15 > 66 > 53 > 51 > 34 > 93 > 88 > 74 > 88 > 181 > 49 > 11 > 53 > 1
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, PROLOGUS <<<     >>> Ad v. 2

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 1

1 quid faciat laetas segetes fertiles, fecundas, id est quae res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra posuit: sic alibi "horrescit strictis seges ensibus".
2 pingues autem efficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, incensio stipularum, stercoratio.
3 unde etiam 'laetas' ait; nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur.
4 sane 'quid faciat' non interrogat, sed pollicetur.
5 quo sidere terram quo tempore, ex sideribus enim tempora colliguntur.
6 et sciendum quattuor primis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem contineri.
7 sane sidus proprie est quod in se plures continet stellas, sed a poetis confuse ponitur.
Servius HOME

bav1646.44 bnf7962.82 med221.41 tbl2782.1r