monumenta.ch > Servius > 15 > 41 > 48 > 27 > 33 > 11 > 22 > 74 > 73 > 86 > 27 > 83 > 23 > 25 > 32 > 44 > 11 > 55 > 33 > 29 > 32 > 44 > 76 > 29 > 59 > 76 > 39 > 29 > 59 > 39 > 25 > 73 > 73 > 29 > 33 > 33 > 29 > 21 > 29 > 70 > 62
    >>> Ad v. 63

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 62

1 iam neque hamadryades r. n. c. n. i. p. amantis animum expressit, cui quod ante placuit, statim displicet.
2 hamadryades nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt.
3 qualis fuit illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius.
4 dryades vero sunt quae inter arbores habitant, oreades quae in montibus.
5 sane ab ovibus nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab ali monia infantum curotrophae nominantur.
6 hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'.
7 nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pastoris Siculi modulabor avena'.
Servius HOME

bav1646.43 med221.40