monumenta.ch > Servius > 15 > 41 > 48 > 27 > 33 > 11 > 22 > 74 > 73 > 86 > 27 > 83 > 23 > 25 > 32 > 44 > 11 > 55 > 33 > 29 > 32 > 44 > 76 > 29 > 59 > 76 > 39 > 29 > 59 > 39 > 25 > 73 > 73 > 29 > 33 > 33 > 29 > 21 > 29 > 70 > 62 > 38 > 73 > 66 > 40 > 43 > 60 > 47 > 49 > 73 > 42 > 69 > 16 > 17 > 54 > 45 > 52 > 71 > 20 > 31 > 18 > 36 > 14 > 26 > 77 > 34 > 12 > 28 > 68 > 46 > 57 > 63 > 50
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 49 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 50

1 ibo et chalcidico quae sunt m. c. v. c. p. s. m. a. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus.
2 et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis.
3 alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt.
4 alii volunt ipsum Theocritum de Sicilia ad Chal cidem postea migrasse.
5 circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit.
6 sinus ipse, in quo supra dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur.
Servius HOME

bav1646.43 med221.40