monumenta.ch > Servius > 851 > 822 > 287 > 768 > 738 > 413 > 491 > 447 > 529 > 647 > 554 > 844 > 654 > 739 > 264 > 68 > 352 > 595 > 46
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 45 <<<     >>> Ad v. 47

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 46

1 nec sit mihi credere tantum 'tantum', quidam, id est tam longe obes, ut nolim credere, te tam longe abesse: vel certe: modo es tu procul tantum a civitate, quae soles urbibus frui.
2 et per parenthesin dictum est 'nec sit mihi credere', id est quod utinam non credam: Terentius in Heautontimorumeno "miserum? quem minus credere est".
3 hi autem omnes versus Galli sunt, de ipsius translati carminibus.
Servius HOME

bav1646.43 med221.40