monumenta.ch > Servius > 401 > 391 > 734 > 63 > 835 > 50 > 814 > 271 > 669 > 19
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 18 <<<     >>> Ad v. 20

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 19

1 venit et upilio ovium custos.
2 et propter metrum ait 'upilio' - nam 'opilio' dicimus - et graeco usus est schemate, sicut illi dicunt οὔνομα pro eo quod est ὄνομα et οὔρη pro eo quod est ὄρη.
3 tardi venere subulci 'tardi' id est stulti - Terentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est stultus - : nam porci cito ambulant.
4 alii pro 'fatigati' accipiunt.
5 'subulci' autem pastores porcorum.
Servius HOME

bav1646.43 med221.39