monumenta.ch > Servius > 668 > 526 > 362 > 445 > 528 > 59 > 415 > 255 > 376 > 663 > 734 > 771 > 256 > 349 > 263 > 682 > 703 > 360 > 608 > 618 > 736 > 574 > 384 > 438 > 772 > 482 > 613 > 434 > 258 > 653 > 37 > 490 > 564 > 404 > 733 > 718 > 689 > 154 > 314 > 778 > 458 > 295 > 46
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 45 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 46

1 daphni, quid antiqvos pro 'antiquorum'.
2 daphni quid antiqvos s. s. o. ecce dionaei processit caesaris astrum cum Augustus Caesar ludos funebres patri celebraret, die medio stella apparuit.
3 ille eam esse confirmavit parentis sui: unde sunt versus isti compositi.
4 'Dionaei' autem longe repetitum est, a matre Veneris Diona.
5 sane 'astrum' graece dixit: nam stellam debuit dicere.
6 Baebius Macer circa horam octavam stellam amplissimam, quasi lemniscis, radiis coronatam, ortam dicit.
7 quam quidam ad inlustran dam gloriam Caesaris iuvenis pertinere existimabant, ipse animam pa tris sui esse voluit eique in Capitolio statuam, super caput auream stellam habentem, posuit: inscriptum in basi fuit 'Caesari emitheo'.
8 sed Vulcanius aruspex in contione dixit cometen esse, qui significaret ex itum noni saeculi et ingressum decimi; sed quod invitis diis secreta rerum pronuntiaret, statim se esse moriturum: et nondum finita ora tione, in ipsa contione concidit.
9 hoc etiam Augustus in libro secundo de memoria vitae suae complexus est.
10 et haec Moeris non ut sua, sed Vergilii refert, in honorem Augusti composita.
Servius HOME

bav1646.41 med221.38