monumenta.ch > Servius > 412 > 159 > 140 > 137 > 599 > 25 > 766 > 192 > 431 > 13 > 646 > 346 > 58 > 685 > 26 > 686 > 418 > 520 > 375 > 466 > 874 > 470 > 181 > 538 > 112 > 165 > 543 > 795 > 548 > 103 > 309 > 557 > 162 > 39
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 38 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 39

1 huc ades o galatea Theocriti versus sunt, quibus inducit cyclopem usum, cum in scopulo sedens amicam suam Galateam de fluctibus invitaret ad terras.
2 cyclops enim dicitur nympham amasse Galateam: quae cum Acin quendam pastorem amaret et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit.
3 qui postea Ga lateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque †latine Acilius dicitur ab illius nominis derivatione.
4 quis est nam ludus i. v. 'ludus' voluptas.
5 et ad maiorem terrarum laudem dicit in mari nullam esse voluptatem: nam haec est plena laus, quae etiam contrariarum rerum continet vituperationem.
Servius HOME

bav1646.41 med221.38