monumenta.ch > Servius > 8 > 6 > > 3 > 9 > 8 > 4 > 51 > 78 > 5 > 18 > 20 > 69 > 1 > 3 > 15 > 6 > 50 > 9 > 23 > 81 > 27 > 78 > 51 > 56 > 11 > 88 > 66 > 18 > 2 > 94 > 70 > 16 > 39 > 42 > 69 > 31 > 19 > 75 > 22 > 91 > 5 > 54 > 10 > 14 > 28 > 95 > 59 > 15 > 7
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 6 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 7

1 subducere c. i. ex alto in campos dissolvi.
2 alii 'sursum ducere' intellegunt.
3 alii medium clivum accipiunt, ex quo superior pars subducitur in collem surgentem, inferior (in) subiectam planitiem molliter deprimitur.
4 usque ad eum autem locum perticam limitarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quindecim milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent.
5 alii 'subducere' pro 'desinere' accipiunt: nam permansit dicendo 'demittere iugum', quasi hoc colles faciant, quod illis accidit per naturam.
6 alii agrum suum volunt descripsisse Vergilium, ut ostenderet ex utraque parte esse clivosum, ut cum ab una parte ad cacumen ascenderis, ab alia usque ad aquam descendas.
7 et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus".
Servius HOME

bav1646.39 med221.37