monumenta.ch > Servius > 8 > 6 > > 3 > 9 > 8 > 4 > 51 > 78 > 5 > 18 > 20 > 69 > 1 > 3 > 15 > 6
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 5 <<<     >>> Ad v. 7

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 6

1 illi id est Arrio centurioni.
2 quod nec bene vertat quae res in perniciem eius vertatur, id est ut malo omine hoc munus accipiat.
3 tractum autem hoc est ab Hectore et Aiace: nam Hector dedit Aiaci gladium, quo se Aiax postea interemit; Hector vero balteum accepit ab Aiace, quo circa muros patriae tractus est postea.
4 inde et illud comicum natum est "di bene vertant, quod agas": plerumque enim bona in peius, mala mutantur in melius.
Servius HOME

bav1646.39 med221.37