monumenta.ch > Servius > 155 > 183 > 166 > 61 > 33 > 352 > 385 > 620 > 256 > 86 > 730 > 340 > 482 > 623 > 752 > 237 > 57 > 69 > 149 > 194 > 207 > 27 > 564 > 23 > 749 > 763 > 409 > 341 > 46 > 65 > 178 > 732 > 88 > 461 > 142 > 32 > 68 > 82
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 81 <<<     >>> Ad v. 83

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 82

1 sparge molam far et salem.
2 hoc nomen de sacris tractum est: far enim pium, id est mola casta, salsa - utrumque enim idem significat - ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
3 ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro.
4 igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto Aeneidis "farre pio" enuntiavit: quid enim est pium nisi castum? quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste inservitum erit rebus sacris.
5 hic autem dicendo 'asperge molam' rem ipsam proprio nomine memoravit: unde in secundo Aeneidis et "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola".
6 incende bitumine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex fulmine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia cadunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik