monumenta.ch > Servius > 432 > 600 > 402 > 613 > 546 > 373 > 637 > 250 > 838 > 374 > 26 > 1 > 553 > 485 > 305 > 663 > 648 > 641 > 67 > 39 > 304 > 750 > 46 > 36 > 492 > 11 > 570 > 194 > 516 > 47 > 64 > 864 > 453 > 65
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 64 <<<     >>> Ad v. 66

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 65

1 verbenasque verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris: alii verbenas virgulta religioni apta: alii proprie olivarum ramos; nam ideo et 'pingues' ait, quamvis hoc et de palma et de lauro dici possit: alii rorem marinum dicunt.
2 omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur.
3 adole incende.
4 sed κατ' εὐφη MISMON dicitur: nam 'adole' est auge.
5 pingues florentes, virentes.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36