monumenta.ch > Servius > 567 > 771 > 682 > 412 > 601 > 269 > 343 > 800 > 190 > 667 > 475 > 625 > 703 > 268 > 721 > 668 > 689 > 780 > 799 > 709 > 571 > 718 > 150 > 540 > 733 > 38 > 400 > 602 > 778 > 627 > 565 > 582 > 732 > 409 > 499 > 694 > 457 > 304 > 28 > 50
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 50

1 improbus ille puer c. t. q. m. non est superflua haec verborum iteratio: nam syllogismus est plenus, qui constat ex propositione, assumptione, conclusione.
2 ille, improbus ille puer crudelis: tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crude litati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'): 'ille, inprobus ille puer crudelis'.
3 et distinguendum ita est 'crudelis tu quoque mater.
4 crudelis mater magis, an puer inprobus?' et distingue 'ille, inprobus ille puer crudelis' et subiunge 'tu quoque mater'.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36