monumenta.ch > Servius > 73 > 12 > 20 > 31 > 78 > 61 > 43 > 24 > 22 > 78 > 42 > 125 > 66 > 17 > 73 > 40 > 59 > 289 > 14 > 530 > 674 > 463 > 18 > 21 > 69 > 47
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 47

1 saevus amor docvit quasi novam artem insinuavit et infudit.
2 et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios interemisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amorem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et illum qui coegit, incusat.
3 alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt: eam enim crudelem, quia permittat; illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures in pulerit.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36