monumenta.ch > Servius > 47 > 522 > 512 > 78 > 34 > 10 > 334 > 329 > 111 > 21 > 482 > 56 > 708 > 295 > 349 > 52 > 445 > 397 > 91 > 663 > 68 > 313 > 10
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 9 <<<     >>> Ad v. 11

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 10

1 sola sophocleo tua c. d. c. ac si diceret: quamquam inpar sit ingenium meum laudibus tuis; nam tuae laudes merentur exprimi Sophocleo tantum cothurno.
2 Sophocles autem tragoediographus fuit altisonus.
3 alii ideo hoc de Pollione dictum volunt, quod et ipse utriusque linguae tragoediarum scriptor fuit.
4 cothurnus autem calciamentum tragicum, cuius usum quidam Sophoclem primum scaenae intulisse volunt.
Servius HOME

bav1646.36 bnf7960.41 med221.34