monumenta.ch > Servius > 55 > 56 > 37 > 62 > 31 > 20 > 61 > 23 > 16 > 45 > 52 > 24 > 32 > 13 > 44 > 42 > 23 > 17 > 14 > 32 > 18 > 44 > 38 > 77 > 71 > 12 > 26 > 69 > 34 > 20 > 36 > 24 > 64 > 50 > 56 > 28 > 54 > 57 > 37 > 16 > 45 > 52 > 14 > 63 > 18 > 19 > 75 > 29 > 76 > 58 > 26 > 53 > 34 > 68 > 64 > 50 > 60 > 28 > 51 > 84 > 12 > 97 > 20 > 31
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 30 <<<     >>> Ad v. 32

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 31

1 si proprium hoc fuerit quod supra petierat, scilicet ut talia carmina faceret qualia Codrus effecerat.
2 'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius "ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt", id est firmae et perpetuae; et in Phormione "curavi propria ut potiretur"; et ipse "propriamque dicabo", et "da propriam, Thymbraee, domum": sic et hic 'proprium'.
3 alii hunc Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id est simulacrum faciam.
4 levi polito.
5 levi de marmore tota solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere.
6 sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona.
7 hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debe mus accipere.
8 hic etiam caput apri pro dono offertur.
9 dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata.
Servius HOME

bav1646.35 bnf7960.40 med221.33