monumenta.ch > Servius > 50 > 414 > 711 > 157 > 122 > 221 > 370 > 450 > 54 > 467 > 507 > 218 > 575 > 172 > 70 > 304 > 412 > 694 > 377 > 158 > 25
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 24 <<<     >>> Ad v. 26

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 25

1 nascentem poetam verecunde locutus est, non iam poetam dicens, sed nascentem.
2 sane hoc loco carmen exprimitur amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit movere.
3 hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius "ut male sanos adscripsit (Liber) satyris faunisque poetas": vel quod semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur.
Servius HOME

bav1646.34 bnf7960.40 med221.33