monumenta.ch > Servius > 76 > 76 > 674 > 73 > 84 > 9 > 87 > 12 > 639 > 99 > 3 > 65 > 3 > 9 > 3 > 99 > 63 > 3 > 99 > 512 > 9 > 1 > 9 > 1 > 9 > 100 > 330 > 406 > 1 > 336 > 100 > 9
    >>> Ad v. 10

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 9

1 ades alii pro imperativo accipiunt, cuius pronuntiatio similis est indicativo: Terentius "ades dum; paucis te volo".
2 caper tibi salvus et haedi aut quia in capro est spes haedorum: aut intellegimus istum etiam haedos perdidisse, sed nescire, quod tamen ille quasi divinus indicat.
3 potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere.
Servius HOME

bav1646.34 bnf7960.40 med221.33