monumenta.ch > Servius > 59 > 548 > 451 > 236 > 680 > 64 > 38 > 67 > 24
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 23 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 24

1 solvite me pueri quia putaverant eum corona alligari posse.
2 satis est potvisse videri solvite me; sufficit enim, quia potui a vobis, qui estis homines, videri: quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus.
3 potest et aliter intellegi: solvite me; sufficit enim, quod talis vobis visus sum, ut etiam ligari possim.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.29