monumenta.ch > Servius > 265 > 120 > 780 > 428 > 23 > 317 > 273 > 109 > 789 > 167 > 189 > 442 > 535 > 345 > 21 > 467 > 74 > 507 > 22
    >>> Ad v. 23

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 22

1 sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum putant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus.
2 et bene 'pingit', non 'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat.
3 sane fabula de moro talis est: Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium.
4 cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procederent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fructuosa pomis.
5 et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam.
6 dum mortem fugit, vestem reliquit.
7 in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae.
8 qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse Thisben, ob amorum ardorem se interfecit.
9 quem praegressa e latebra ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit.
10 ex quorum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, nunc sanguinea.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.29