monumenta.ch > Servius > 39 > 15 > 30 > 9 > 42 > 19 > 10 > 58 > 17 > 68 > 67 > 21 > 93 > 74 > 22 > 62 > 41 > 1 > 35 > 70 > 46 > 65 > 25 > 92 > 37 > 82 > 16 > 27 > 45 > 30 > 83 > 15 > 25 > 38 > 10 > 53 > 22 > 41 > 11
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 11

1 nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam.
2 dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret.
3 et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.29