monumenta.ch > Servius > 67 > 108 > 105 > 7 > 103 > 1 > > 6 > 9 > 8 > 1 > 4 > 6 > 5 > 20 > 9 > 1 > 3 > 6 > 4 > 1 > 5 > 1 > 9
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 9

1 non iniussa cano vel ab Apolline, vel ab Augusto, vel a Maecenate, (ut) te "sine nil altum mens inchoat".
2 et hoc ideo, quia dixerat 'aurem vellit'.
3 haec quoque videlicet vilia, sicut Theocriti.
4 et hoc dicit: si quis, licet rustica, legere fuerit ista dignatus, tuas tamen in his laudes inveniet; nam per myricas et nemora bucolica significat.
Servius HOME

bav1646.29 bnf7960.38 med221.29