monumenta.ch > Servius > 201 > 12 > 7 > 70 > 12 > 50 > 40 > 62 > 44 > 74 > 61 > 72 > 43 > 13 > 335 > 90 > 13 > 74 > 94 > 385 > 18 > 58 > 94 > 55 > 166 > 63 > 452 > 25 > 488 > 372 > 25 > 46 > 2 > 2 > 34 > 63 > 3
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 2 <<<     >>> Ad v. 4

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 3

1 cum canerem reges et proelia cum canere vellem.
2 et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus.
3 alii Scyllam eum scribere coepisse dicunt, in quo libro Nisi et Minois, regis Cretensium, bellum describebat; alii de bellis civilibus dicunt; alii de tragoedia Thyestis.
4 cynthius Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est.
5 aurem vellit id est movit: alibi "postesque a cardine vellit".
6 'aurem' autem ideo, quia memoriae consecrate est, ut frons Genio, digiti Minervae, genua Misericordiae.
Servius HOME

bav1646.28 bnf7960.38 med221.29