monumenta.ch > Servius > 405 > 264 > 251 > 515 > 211 > 449 > 417 > 522 > 583 > 372 > 281 > 81 > 482 > 445 > 863 > 512 > 329 > 397 > 111 > 708 > 295 > 385 > 192 > 686 > 835 > 181 > 548 > 103 > 162 > 21
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 20 <<<     >>> Ad v. 22

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 21

1 vos coryli testes et flumina nymphis bene testimoniis utitur in rebus incredibilibus: nam fletum facile dearum persona non recipit.
2 et bonis usus est gradibus: fleverunt nymphae, quibus insita est naturaliter pietas; homines, ad quos mortis pervenit dolor; pecudes, quae licet ratione careant, tamen non carent sensu; ferae crudelitate gaudentes.
3 quam rem rursus, quia incredibilis est, testimonio conprobat, dicens, hoc et montes loquuntur et silvae.
4 quod autem ait 'coryli testes et flumina' usurpatum est; nam 'testes flumina' non dicimus: quae enim in 'is' exeunt, neutrum in 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' possumus dicere.
5 unde per definitionem debemus dicere: testes mihi sunt; quae res? coryli et flumina: sic Horatius "testis Metaurum flumen", Propertius "testes sunt sidera nobis".
Servius HOME

bav1646.26 bnf7960.37 med221.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik