monumenta.ch > Servius > 404 > 261 > 447 > 34 > 435 > 484 > 264 > 735 > 329 > 62 > 324 > 746 > 228 > 62 > 239 > 522 > 82 > 653 > 737 > 167 > 681 > 421 > 515 > 42 > 42 > 337 > 310 > 202 > 481 > 220 > 301 > 49 > 17 > 683 > 199 > 17 > 452 > 47 > 362 > 11 > 583 > 281 > 43 > 44 > 455 > 66 > 191 > 512 > 272 > 100 > 765 > 94 > 40 > 72 > 189 > 357 > 902 > 714 > 463 > 643 > 504 > 496 > 10
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 9 <<<     >>> Ad v. 11

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 5, Ad v. 10

1 phyllidis ignes Phyllis, Sithonis filia, regina Thracum fuit.
2 haec Demophoontem, Thesei filium, regem Atheniensium, redeuntem de Troiano proelio, dilexit et in coniugium suum rogavit.
3 ille ait, ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias reversurum.
4 profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impatientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis.
5 postea reversus Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit: unde etiam φύλλα sunt dicta a Phyllide, quae antea πέταλα dicebantur.
6 sic Ovidius in metamorphoseon libris.
Servius HOME

bav1646.25 bnf7960.37 med221.27