monumenta.ch > Servius > 55 > 56 > 37 > 62 > 31 > 20 > 61 > 23 > 16 > 45 > 52 > 24 > 32 > 13 > 44 > 42 > 23 > 17 > 14 > 32 > 18 > 44 > 38 > 77 > 71 > 12 > 26 > 69 > 34 > 20 > 36 > 24 > 64 > 50 > 56 > 28 > 54 > 57 > 37 > 16 > 45 > 52 > 14 > 63 > 18 > 19 > 75 > 29 > 76 > 58 > 26 > 53 > 34 > 68 > 64 > 50 > 60
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 60

1 risv cognoscere matrem alludit ad id quod factum est.
2 et rem naturalem ait: sicut enim maiores se sermone cognoscunt, ita infantes parentes risu se indicant agnoscere.
3 ergo hoc dicit: incipe parentibus arridere et eis spe ominis boni detrahere sollicitudinem, ut et ipsi tibi arrideant: matri enim decem menses attulerunt longa fastidia.
4 alii 'abstulerint' legunt, ut sit: si riseris, abstulerint decem menses matri tuae longa fastidia, quia praegnan tes solent fastidia pati.
Servius HOME

bav1646.25 bnf7960.37 med221.26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik