monumenta.ch > Servius > 201 > 73 > 80 > 53 > 604 > 99 > 35 > 77 > 80 > 32 > 46 > 65 > 33 > 24 > 60 > 433 > 28 > 628 > 37 > 32 > 55 > 51 > 30 > 623 > 656 > 41 > 355 > 43
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 42 <<<     >>> Ad v. 44

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 43

1 ipse sed in pratis a. i. s. r. m. i. c. m. v. l. hoc in honorem vel laudem Augusti refert.
2 traditur enim in libris Etruscorum, si hoc animal miro et insolito colore fuerit infectum, omnium rerum felicitatem imperatori portendi.
3 'ipse' autem quod addidit, non vacat: nam sunt quaedam pronomina, quae addita nominibus faciunt dignitatem, ut "ipse modo Aeneas" et "Turnus ego".
4 sane in Numae le gibus cautum est, ut, siquis inprudens occidisset hominem, pro capite occisi agnatis eius in cautione offerret arietem.
5 ergo hic bene videtur arieti dignitatem dare dicendo 'ipse', qui oblatus homicidam crimine homicidii possit exsolvere.
6 iam significat 'modo'.
Servius HOME

bav1646.24 bnf7960.36 med221.26