monumenta.ch > Servius > 37 > 30 > 36 > 48 > 10 > 657 > 40 > 83 > 152 > 587 > 655 > 80 > 43 > 53 > 342 > 82 > 44 > 320 > 79 > 314 > 87 > 263 > 38
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 37 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 38

1 cedet et ipse mari vector necessario, siquidem 'omnis feret omnia tellus': navigatio enim ex mercimonii ratione descendit.
2 sane 'vector' tam is qui vehitur, quam qui vehit, dicitur, id est et nauta et mercator.
3 mutabit merces quia antiqui res rebus mutabant.
Servius HOME

bav1646.24 bnf7960.36 med221.26