monumenta.ch > Servius > 59 > 548 > 451 > 236 > 680 > 64 > 38 > 67 > 24 > 558 > 74 > 60 > 28 > 202 > 16 > 261 > 404 > 37 > 59 > 528 > 19
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 18 <<<     >>> Ad v. 20

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 19

1 errantes hederas p. c. b. t. passim vagantes: unde antiqui lyrici dixerunt flexipedes hederas, quod hac atque illac vagan tur.
2 mire autem puerum laudat ex ipsis muneribus: nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescentem ornate poetam".
3 baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro": per quod pulchrum indicat puerum.
Servius HOME

bav1646.23 bnf7960.36 med221.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik