monumenta.ch > Servius > 5 > 5 > 38 > 3 > 87 > 88 > 3 > 91 > 1 > 9 > 80 > 60 > 99 > 66 > 49 > 1 > 40 > 78 > 47 > 89 > 42 > 2 > 17 > 69 > 56 > 54 > 16 > 37 > 45 > 52 > 72 > 2 > 7 > 51 > 20 > 12 > 31 > 24 > 13 > 1
>>> Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 4, Ad v. 1

1 sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit.
2 quem constat natum risisse statim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter ipsa primordia perisse manifestum est.
3 'Sicelides' autem graecum est - nam latine Sicilienses facit - , id est Theocritiae: nam Theocritus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut diximus supra.
4 paulo maiora canamus bene 'paulo': nam licet haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua apta operi: ergo non 'maiora', sed 'paulo maiora'.
Servius HOME

bav1646.22 bnf7960.36 med221.25