monumenta.ch > Servius > 280 > 355 > 151 > 231 > 105 > 543 > 9 > 449 > 524 > 227 > 534 > 314 > 478 > 1 > 128 > 247 > 367 > 406 > 143 > 145 > 521 > 539 > 152 > 6 > 251 > 527 > 254 > 102 > 532 > 2 > 511 > 125 > 7 > 107 > 539 > 5 > 4 > 6 > 3 > 254 > 1 > 125 > 106 > 103 > 8 > 2 > 9 > 102 > 108 > 1 > 7 > 105 > 6 > 109 > 5 > 107 > 3 > 104 > 8 > 2 > 7 > 9 > 106
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 105 <<<     >>> Ad v. 107

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 106

1 dic quibus in terris i. n. r. n. f. quia solvere non potuit, ipse aliam obicit quaestionem.
2 et captiose 'quibus in terris' dixit: hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet.
3 est autem rubrum quasi lilium, designans primam Hyacinthi lit teram.
4 'regum' autem 'nomina' non quoniam ipsi reges fuerunt, sed quia regum filii, ut "magnum reginae sed enim miseratus amorem", cum de Ariadne diceret, Pasiphaae reginae filia.
5 sane multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit quemadmodum illud in Terentio "non perpeti meretricum contumelias", cum de una loqueretur: nam flos iste Hyacinthi tantum, non et Aiacis nomen retinet.
6 tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione.
Servius HOME

bav1646.21 bnf7960.36 med221.24

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik