monumenta.ch > Servius > 49 > 17 > 15 > 23 > 78 > 40 > 32 > 10 > 44 > 69 > 47 > 7 > 56 > 33 > 37 > 35 > 16 > 45 > 42 > 17 > 53 > 59 > 22 > 69 > 71 > 12 > 20 > 31 > 61 > 56 > 54 > 24 > 13 > 39 > 37 > 16 > 5 > 45 > 27 > 52 > 4 > 18 > 77
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 76 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 77

1 cum faciam vitula pro frugibus ipse venito cum sacrificavero.
2 et figurate 'faciam vitula' ait, ut 'faciam ture', 'faciam agna': Horatius "seu poscat agna sive malit haedo".
3 dicitur autem hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: hinc ipse in georgicis "terque novas circum felix eat hostia fruges": sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod urbem circuit et ambit victima.
Servius HOME

bav1646.20 bnf7960.35 med221.23

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik