monumenta.ch > Servius > 45 > 76 > 27 > 77 > 511 > 64 > 628 > 537 > 511 > 79 > 57 > 433 > 71
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 71

1 aurea mala decem misi plus dicit: nam cum ille dixisset se esse missurum, iste se iam misisse confirmat.
2 'aurea' autem aurei coloris.
3 et volunt quidam hoc loco allegoriam esse ad Augustum de decem eclogis: quod superfluum est: quae enim necessitas hoc loco allegoriae?
Servius HOME

bav1646.19 bnf7960.35 med221.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik