monumenta.ch > Servius > 552 > 10 > 643 > 902 > 191 > 11 > 735 > 88 > 69 > 155 > 38 > 16 > 189 > 59 > 31 > 18 > 697 > 201 > 27 > 896 > 94 > 22 > 66 > 545 > 17 > 62 > 604 > 50
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 49 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 50

1 audiat haec tantum subaudis 'aliquis'.
2 'tantum' autem ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam ante certamen est contumax.
3 vel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat.
4 alii distingunt 'vel qui venit'.
5 bene autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod ad eius iudicet gratiam.
6 hoc etiam Damoetas sentiens dicit 'nec quemquam fugio', id est consentio etiam ad editicium iudicem: editicius autem est iudex quem una pars eligit.
Servius HOME

bav1646.18 bnf7960.34 med221.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik