monumenta.ch > Servius > 49 > 17 > 15 > 23 > 78 > 40 > 32 > 10 > 44 > 69 > 47 > 7 > 56 > 33 > 37 > 35 > 16 > 45 > 42 > 17 > 53 > 59 > 22 > 69 > 71 > 12 > 20 > 31 > 61 > 56 > 54 > 24 > 13 > 39 > 37 > 16 > 5 > 45 > 27 > 52 > 4 > 18 > 77 > 53 > 26 > 11 > 34 > 71 > 36 > 55 > 51 > 12 > 29 > 28 > 50 > 20 > 31 > 61 > 13 > 39 > 63 > 90 > 18 > 23 > 68 > 77 > 32 > 26 > 44 > 34 > 84 > 36 > 64 > 28 > 65 > 46 > 57 > 30
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 29 <<<     >>> Ad v. 31

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 30

1 bis venit ad mulctram binos alit ubere fetus ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur.
2 male enim quidam quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere ut eam iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam subaudire, ut sit: ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses.
3 nam et vitula a viridiore aetate dicta est, sicut virgo, et paulo post ipse dicturus est "si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes", item "et vitula tu dignus et hic": unde iuvencam subaudire non possumus, sed secundum superiorem sensum intellegamus.
4 vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant.
5 mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae".
6 alii faciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
Servius HOME

bav1646.17 bnf7960.34 med221.22

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik