monumenta.ch > Servius > 552 > 10 > 643 > 902 > 191 > 11 > 735 > 88 > 69 > 155 > 38 > 16 > 189 > 59 > 31 > 18 > 697 > 201 > 27 > 896 > 94 > 22 > 66 > 545 > 17 > 62 > 604 > 50 > 503 > 25 > 34 > 13 > 26
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 25 <<<     >>> Ad v. 27

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 26

1 in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et quadrivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent rustici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat.
2 novimus autem eandem esse Proserpinam, quam Dianam: sic in Aeneide "nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes".
Servius HOME

bav1646.17 bnf7960.34 med221.22