monumenta.ch > Servius > 27 > 40 > 83 > 21 > 11 > 47 > 70 > 82 > 1 > 89 > 86 > 42 > 5 > 17 > 23 > 93 > 4 > 44 > 69 > 32 > 81 > 62 > 72 > 3 > 54 > 37 > 45 > 95 > 38 > 8
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 7 <<<     >>> Ad v. 9

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 8

1 novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et exprimat.
2 transuersa tuentibus hircis hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia: unde Horatius "libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus".
3 quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo indignantur, ut in eos paene impetum faciant".
4 hinc est 'transversa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus.
5 alii hoc inprobant et legunt 'hirquis' - hirqui autem sunt oculorum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus - , ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuentibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere: unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello".
Servius HOME

bav1646.16 bnf7960.34 med221.21