monumenta.ch > Servius > 104 > 103 > 108 > 105 > 94 > 94 > 111 > 6 > 75 > 75 > 88 > 95 > 88 > 93 > 81 > 95 > 70 > 21 > 62 > 93 > 81 > 70 > 88 > 95 > 38 > 56 > 82 > 21 > 87 > 96 > 72 > 93 > 6 > 81 > 62 > 80 > 87 > 82 > 60 > 70 > 56 > 80 > 96 > 63 > 6 > 60 > 99 > 38 > 63 > 1 > 78 > 56 > 49 > 82 > 66 > 87 > 78 > 96 > 6 > 80 > 89 > 60 > 66 > 42 > 99 > 91 > 88 > 63 > 17 > 89 > 95 > 91 > 69 > 49 > 42 > 72 > 21 > 43 > 52 > 54 > 47 > 78 > 40 > 93 > 45 > 16 > 81 > 69 > 62 > 72 > 66 > 37 > 52 > 53 > 54 > 70 > 8 > 45 > 40 > 89 > 16 > 17 > 36 > 51 > 42 > 91 > 53 > 12 > 47 > 20 > 43 > 90 > 24 > 56 > 51 > 2 > 14 > 69 > 82 > 36 > 72 > 9 > 34 > 90 > 87 > 71 > 20 > 31 > 77 > 96 > 52 > 24 > 54 > 37 > 6 > 13 > 18 > 16 > 14 > 80 > 84 > 9 > 31 > 53 > 77 > 60 > 97 > 18 > 61 > 26 > 12 > 1
>>> Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 3, Ad v. 1

1 dic mihi damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet ante omnia, ne similes sibi sint eclogae.
2 quod etiam Vergilius fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec vero lites habet et altercationem.
3 unde etiam dramatico charactere scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum personae.
4 novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et poeta illic et introductae personae loquuntur.
5 hos autem omnes characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam iste demonstrat.
6 nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut "Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum, ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem" - nam etiam Gallum illic inducit loquentem - ; habet dramaticum, ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus communibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo occursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa concludit.
7 cuium pecus ab amaritudine coepit; nam dicendo 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium.
8 'cuium' autem antique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum.
9 antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?"
Servius HOME

bav1646.15 bnf7960.33 med221.20

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik