monumenta.ch > Servius > 367 > 207 > 333 > 486 > 15 > 231 > 21 > 367 > 596 > 45 > 11 > 155 > 233 > 607 > 69 > 31 > 593 > 201 > 189 > 66 > 697 > 545 > 50 > 70
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 69 <<<     >>> Ad v. 71

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 70

1 semiputata tibi f. v. i. ulmo est plus est, quam si inputata diceret; tolerabilius enim est non incipere aliquid, quam incepta deserere: hinc est illud in primo "mene incepto desistere victam?" item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra".
2 sane geminam arguit neglegentiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam utrumque obest: unde est in georgicis "bis vitibus ingruit umbra".
3 et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me esse dementem, qui habeo vites semiputatas.
4 nam in sacris dicitur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis.
Servius HOME

bav1646.15 bnf7960.33 med221.20